Clementine Vulgate
Księga: List do Filipian 2:21

Epistola B. Pauli Apostoli ad Philippenses
Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis :
nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in prsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis prav et pervers : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
verbum vit continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestr, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis qu circa vos sunt.
Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis me, mittere ad vos :
quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.