Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 40:20

Tytuł oryginalny
Liber Exodus40:1

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
40:2

Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
40:3

et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :
40:4

et illata mensa, pones super eam qu rite prcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
40:5

et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
40:6

et ante illud altare holocausti :
40:7

labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
40:8

Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.
40:9

Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :
40:10

altare holocausti et omnia vasa ejus,
40:11

labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
40:12

Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
40:13

indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
40:14

Fecitque Moyses omnia qu prceperat Dominus.
40:15

Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
40:16

Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
40:17

et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
40:18

Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
40:19

Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.
40:20

Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
40:21

ordinatis coram propositionis panibus, sicut prceperat Dominus Moysi.
40:22

Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mens in parte australi,
40:23

locatis per ordinem lucernis, juxta prceptum Domini.
40:24

Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
40:25

et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.
40:26

Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
40:27

et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
40:28

Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
40:29

Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,
40:30

cum ingrederentur tectum fderis, et accederent ad altare, sicut prceperat Dominus Moysi.
40:31

Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio.Postquam omnia perfecta sunt,
40:32

operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
40:33

Nec poterat Moyses ingredi tectum fderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
40:34

Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Isral per turmas suas :
40:35

si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
40:36

Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Isral per cunctas mansiones suas.