Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 39:8
Tytuł oryginalnyLiber Exodus
De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut prcepit Dominus Moysi.
Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Isral :
posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Isral, sicut prceperat Dominus Moysi.
Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :
Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Isral, singuli per nomina singulorum.
et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
e quibus penderent du caten aure, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut prcepit Dominus Moysi.
et tintinnabula de auro purissimo, qu posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunic per gyrum :
tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut prceperat Dominus Moysi.
cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut prceperat Dominus Moysi.
Fecerunt et laminam sacr venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :
Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Isral cuncta qu prceperat Dominus Moysi.
Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
altare neum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;
tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, qu in ministerium tabernaculi, et in tectum fderis jussa sunt fieri.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?