„Znalazłem Izraela jak winne grona na pustyni, widziałem waszych ojców jak wczesną figę na drzewie figowym. Lecz gdy przyszli do Baal-Peor, oddali się hańbie, stali się ohydni jak to, co ukochali.”

Biblia Warszawska: Księga Ozeasza 9,10

Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 35:25

Tytuł oryginalny
Liber Exodus
35:1
Igitur congregata omni turba filiorum Isral, dixit ad eos : Hc sunt qu jussit Dominus fieri.
35:2
Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.
35:3
Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.
35:4
Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Isral : Iste est sermo quem prcepit Dominus, dicens :
35:5
Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et s,
35:6
hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
35:7
pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,
35:8
et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
35:9
lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
35:10
Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :
35:11
tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :
35:12
arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :
35:13
mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :
35:14
candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :
35:15
altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :
35:16
altare holocausti, et craticulam ejus neam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :
35:17
cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
35:18
paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :
35:19
vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
35:20
Egressaque omnis multitudo filiorum Isral de conspectu Moysi,
35:21
obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
35:22
viri cum mulieribus prbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
35:23
Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,
35:24
argenti, risque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
35:25
Sed et mulieres doct, qu neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
35:26
et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
35:27
Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
35:28
aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad prparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
35:29
Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, qu jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Isral voluntaria Domino dedicaverunt.
35:30
Dixitque Moyses ad filios Isral : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,
35:31
implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
35:32
ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et re,
35:33
sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,
35:34
dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :
35:35
ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quque reperiant.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Jak więc przyjęliście Chrystusa Jezusa, Pana, tak w Nim chodźcie ...
Kol 2:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

To Józef z Arymatei zdjął ciało Jezusa z krzyża po Jego śmierci - Mar 15:46, Łuk 23:53.
Zdjęcie z krzyża - Rembrandt (1634)

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Wyrwie mnie Pan ze wszystkiego złego i zachowa dla królestwa swego niebieskiego; jemu niech będzie chwała na wieki wieków. Amen.
II Tym 4:18


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić