Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 26:9
Tytuł oryginalnyLiber Exodus
Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
Longitudo cortin unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensur fient universa tentoria.
Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.
Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : qua erit mensura sagorum omnium.
E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
Quod autem superfuerit in sagis qu parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.
Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.
In lateribus tabul, du incastratur fient, quibus tabula alteri tabul connectatur : atque in hunc modum cunct tabul parabuntur.
Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut bin bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.
Eruntque conjunct a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis qu in angulis ponend sunt, similis junctura servabitur.
Et erunt simul tabul octo, bases earum argente sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.
Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum :
quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, qu ips quidem deaurat erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.
mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis.
Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases ne.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?