Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 27:46
Tytuł oryginalnyLiber Genesis
Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Cui respondit : Adsum.
fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.
et pergens ad gregem, affer mihi duos hdos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur :
si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.
Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer qu dixi.
Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut prcepisti mihi : surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
Rursumque Isaac ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi ? Qui respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.
Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.
Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, vox Jacob est : sed manus, manus sunt Esau.
Et non cognovit eum, quia pilos manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,
At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,
Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait : [Ecce odor filii meisicut odor agri pleni,cui benedixit Dominus.
Et serviant tibi populi,et adorent te tribus :esto dominus fratrum tuorum,et incurventur ante te filii matris tu :qui maledixerit tibi, sit ille maledictus,et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.]
coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens : Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.
Expavit Isaac stupore vehementi : et ultra quam credi potest admirans, ait : Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires ; benedixique ei, et erit benedictus ?
Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno : et consternatus, ait : Benedic etiam et mihi, pater mi.
At ille subjunxit : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem : Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem ?
Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum : et tibi post hc, fili mi, ultra quid faciam ?
Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater ? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,
erit benedictio tua.Vives in gladio, et fratri tuo servies :tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.]
Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater : dixitque in corde suo : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.
Nuntiata sunt hc Rebecc : qu mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum : Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum qu fecisti in eum : postea mittam, et adducam te inde huc : cur utroque orbabor filio in uno die ?
Dixitque Rebecca ad Isaac : Tdet me vit me propter filias Heth : si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terr, nolo vivere.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?