In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
55:2
[Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ;tota die impugnans, tribulavit me.
55:3
Conculcaverunt me inimici mei tota die,quoniam multi bellantes adversum me.
55:4
Ab altitudine diei timebo :ego vero in te sperabo.
55:5
In Deo laudabo sermones meos ;in Deo speravi :non timebo quid faciat mihi caro.
55:6
Tota die verba mea execrabantur ;adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
55:7
Inhabitabunt, et abscondent ;ipsi calcaneum meum observabunt.Sicut sustinuerunt animam meam,
55:8
pro nihilo salvos facies illos ;in ira populos confringes.
55:9
Deus, vitam meam annuntiavi tibi ;posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,sicut et in promissione tua :
55:10
tunc convertentur inimici mei retrorsum.In quacumque die invocavero te,ecce cognovi quoniam Deus meus es.
55:11
In Deo laudabo verbum ;in Domino laudabo sermonem.In Deo speravi :non timebo quid faciat mihi homo.
55:12
In me sunt, Deus, vota tua,qu reddam, laudationes tibi :
55:13
quoniam eripuisti animam meam de morte,et pedes meos de lapsu,ut placeam coram Deo in lumine viventium.]
Link do wersetu
Przy pomocy poniższego formularza możesz wygenerować link odnośnika do tej strony. Można także wygenerować nim kod HTML odnośnika.
Nawigacja
Wczytywanie listy ksiąg ...
Nie bój się! - Werset na dziś
Wersety o pokoju na 365 dni w roku!
I ten rzekł: Posłuchajcie uważnie, wszyscy Judejczycy i wy, mieszkańcy Jeruzalemu, i ty, królu Jehoszafacie! Tak mówi do was Pan: Wy się nie bójcie i nie lękajcie tej licznej tłuszczy! Gdyż nie wasza to wojna, ale Boża. II Kron 20:15
W Chrystusie
W nim było życie, a życie było światłością ludzi. Jan 1:4