Clementine Vulgate
Księga Psalmów 104:22

Tytuł oryginalny
Liber Psalmorum104:1

Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ;annuntiate inter gentes opera ejus.
104:2

Cantate ei, et psallite ei ;narrate omnia mirabilia ejus.
104:3

Laudamini in nomine sancto ejus ;ltetur cor qurentium Dominum.
104:4

Qurite Dominum, et confirmamini ;qurite faciem ejus semper.
104:5

Mementote mirabilium ejus qu fecit ;prodigia ejus, et judicia oris ejus :
104:6

semen Abraham servi ejus ;filii Jacob electi ejus.
104:7

Ipse Dominus Deus noster ;in universa terra judicia ejus.
104:8

Memor fuit in sculum testamenti sui ;verbi quod mandavit in mille generationes :
104:9

quod disposuit ad Abraham,et juramenti sui ad Isaac :
104:10

et statuit illud Jacob in prceptum,et Isral in testamentum ternum,
104:11

dicens : Tibi dabo terram Chanaan,funiculum hreditatis vestr :
104:12

cum essent numero brevi,paucissimi, et incol ejus.
104:13

Et pertransierunt de gente in gentem,et de regno ad populum alterum.
104:14

Non reliquit hominem nocere eis :et corripuit pro eis reges.
104:15

Nolite tangere christos meos,et in prophetis meis nolite malignari.
104:16

Et vocavit famem super terram,et omne firmamentum panis contrivit.
104:17

Misit ante eos virum :in servum venundatus est, Joseph.
104:18

Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ;ferrum pertransiit animam ejus :
104:19

donec veniret verbum ejus.Eloquium Domini inflammavit eum.
104:20

Misit rex, et solvit eum ;princeps populorum, et dimisit eum.
104:21

Constituit eum dominum domus su,et principem omnis possessionis su :
104:22

ut erudiret principes ejus sicut semetipsum,et senes ejus prudentiam doceret.
104:23

Et intravit Isral in gyptum,et Jacob accola fuit in terra Cham.
104:24

Et auxit populum suum vehementer,et firmavit eum super inimicos ejus.
104:25

Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus,et dolum facerent in servos ejus.
104:26

Misit Moysen servum suum ;Aaron quem elegit ipsum.
104:27

Posuit in eis verba signorum suorum,et prodigiorum in terra Cham.
104:28

Misit tenebras, et obscuravit ;et non exacerbavit sermones suos.
104:29

Convertit aquas eorum in sanguinem,et occidit pisces eorum.
104:30

Edidit terra eorum ranasin penetralibus regum ipsorum.
104:31

Dixit, et venit cnomyia et ciniphesin omnibus finibus eorum.
104:32

Posuit pluvias eorum grandinem :ignem comburentem in terra ipsorum.
104:33

Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum,et contrivit lignum finium eorum.
104:34

Dixit, et venit locusta,et bruchus cujus non erat numerus :
104:35

et comedit omne fnum in terra eorum,et comedit omnem fructum terr eorum.
104:36

Et percussit omne primogenitum in terra eorum,primitias omnis laboris eorum.
104:37

Et eduxit eos cum argento et auro,et non erat in tribubus eorum infirmus.
104:38

Ltata est gyptus in profectione eorum,quia incubuit timor eorum super eos.
104:39

Expandit nubem in protectionem eorum,et ignem ut luceret eis per noctem.
104:40

Petierunt, et venit coturnix,et pane cli saturavit eos.
104:41

Dirupit petram, et fluxerunt aqu :abierunt in sicco flumina.
104:42

Quoniam memor fuit verbi sancti sui,quod habuit ad Abraham puerum suum.
104:43

Et eduxit populum suum in exsultatione,et electos suos in ltitia.
104:44

Et dedit illis regiones gentium,et labores populorum possederunt :
104:45

ut custodiant justificationes ejus,et legem ejus requirant.]