Clementine Vulgate
Księga Przysłów 5:11

Tytuł oryginalny
Liber Proverbiorum5:1

[Fili mi, attende ad sapientiam meam,et prudenti me inclina aurem tuam :
5:2

ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent.Ne attendas fallaci mulieris ;
5:3

favus enim distillans labia meretricis,et nitidius oleo guttur ejus :
5:4

novissima autem illius amara quasi absinthium,et acuta quasi gladius biceps.
5:5

Pedes ejus descendunt in mortem,et ad inferos gressus illius penetrant.
5:6

Per semitam vit non ambulant ;vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
5:7

Nunc ergo fili mi, audi,et ne recedas a verbis oris mei.
5:8

Longe fac ab ea viam tuam,et ne appropinques foribus domus ejus.
5:9

Ne des alienis honorem tuum,et annos tuos crudeli :
5:10

ne forte implentur extranei viribus tuis,et labores tui sint in domo aliena,
5:11

et gemas in novissimis,quando consumseris carnes tuas et corpus tuum,et dicas :
5:12

Cur detestatus sum disciplinam,et increpationibus non acquievit cor meum,
5:13

nec audivi vocem docentium me,et magistris non inclinavi aurem meam ?
5:14

pene fui in omni malo,in medio ecclesi et synagog.
5:15

Bibe aquam de cisterna tua,et fluenta putei tui ;
5:16

deriventur fontes tui foras,et in plateis aquas tuas divide.
5:17

Habeto eas solus,nec sint alieni participes tui.
5:18

Sit vena tua benedicta,et ltare cum muliere adolescenti tu.
5:19

Cerva carissima, et gratissimus hinnulus :ubera ejus inebrient te in omni tempore ;in amore ejus delectare jugiter.
5:20

Quare seduceris, fili mi, ab aliena,et foveris in sinu alterius ?
5:21

Respicit Dominus vias hominis,et omnes gressus ejus considerat.
5:22

Iniquitates suas capiunt impium,et funibus peccatorum suorum constringitur.
5:23

Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,et in multitudine stultiti su decipietur.]