[Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,defixisti apud extraneum manum tuam :
6:2
illaqueatus es verbis oris tui,et captus propriis sermonibus.
6:3
Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera,quia incidisti in manum proximi tui.Discurre, festina, suscita amicum tuum.
6:4
Ne dederis somnum oculis tuis,nec dormitent palpebr tu.
6:5
Eruere quasi damula de manu,et quasi avis de manu aucupis.]
6:6
[Vade ad formicam, o piger,et considera vias ejus, et disce sapientiam.
6:7
Qu cum non habeat ducem,nec prceptorem, nec principem,
6:8
parat in state cibum sibi,et congregat in messe quod comedat.
6:9
Usquequo, piger, dormies ?quando consurges e somno tuo ?
6:10
Paululum dormies, paululum dormitabis,paululum conseres manus ut dormias ;
6:11
et veniet tibi quasi viator egestas,et pauperies quasi vir armatus.Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua,et egestas longe fugiet a te.]
6:12
[Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;
6:13
annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
6:14
pravo corde machinatur malum,et omni tempore jurgia seminat.
6:15
Huic extemplo veniet perditio sua,et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.]
6:16
[Sex sunt qu odit Dominus,et septimum detestatur anima ejus :
6:17
oculos sublimes, linguam mendacem,manus effundentes innoxium sanguinem,
6:18
cor machinans cogitationes pessimas,pedes veloces ad currendum in malum,
6:19
proferentem mendacia testem fallacem,et eum qui seminat inter fratres discordias.]
6:20
[Conserva, fili mi, prcepta patris tui,et ne dimittas legem matris tu.
6:21
Liga ea in corde tuo jugiter,et circumda gutturi tuo.
6:22
Cum ambulaveris, gradiantur tecum ;cum dormieris, custodiant te :et evigilans loquere cum eis.
6:23
Quia mandatum lucerna est, et lex lux,et via vit increpatio disciplin :
6:24
ut custodiant te a muliere mala,et a blanda lingua extrane.
6:25
Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum,nec capiaris nutibus illius :
6:26
pretium enim scorti vix est unius panis,mulier autem viri pretiosam animam capit.
6:27
Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,ut vestimenta illius non ardeant ?
6:28
aut ambulare super prunas,ut non comburantur plant ejus ?
6:29
sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui,non erit mundus cum tetigerit eam.
6:30
Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit :furatur enim ut esurientem impleat animam ;
6:31
deprehensus quoque reddet septuplum,et omnem substantiam domus su tradet.
6:32
Qui autem adulter est,propter cordis inopiam perdet animam suam ;
6:33
turpitudinem et ignominiam congregat sibi,et opprobrium illius non delebitur :
6:34
quia zelus et furor virinon parcet in die vindict,
6:35
nec acquiescet cujusquam precibus,nec suscipiet pro redemptione dona plurima.]
Link do wersetu
Przy pomocy poniższego formularza możesz wygenerować link odnośnika do tej strony. Można także wygenerować nim kod HTML odnośnika.
Nawigacja
Wczytywanie listy ksiąg ...
Nie bój się! - Werset na dziś
Wersety o pokoju na 365 dni w roku!
Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża. Job 21:9
W Chrystusie
Tajemnicę woli swojej, aby z nastaniem pełni czasów wykonać ją i w Chrystusie połączyć w jedną całość wszystko, i to, co jest na niebiosach, i to, co jest na ziemi w nim ... Efez 1:10
Kim jesteś i co masz w Chrystusie.
Czy wiesz że?
Aaron był starszy o 3 lata od swojego brata Mojżesza (II Mojż 7:7).
Fakty i ciekawostki Biblijne.
Obietnice Boże
Alleluja. Błogosławiony mąż, który boi się Pana I rozmiłował się w jego przykazaniach! Ps 112:1
"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."
Szukaj w dialogach
Beta
Wczytywanie listy ksiąg ...
Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.