Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait :
30:2
[Stultissimus sum virorum,et sapientia hominum non est mecum.
30:3
Non didici sapientiam,et non novi scientiam sanctorum.
30:4
Quis ascendit in clum, atque descendit ?quis continuit spiritum in manibus suis ?quis colligavit aquas quasi in vestimento ?quis suscitavit omnes terminos terr ?quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?
30:5
Omnis sermo Dei ignitus :clypeus est sperantibus in se.
30:6
Ne addas quidquam verbis illius,et arguaris, inveniarisque mendax.
30:7
Duo rogavi te :ne deneges mihi antequam moriar :
30:8
vanitatem et verba mendacia longe fac a me ;mendicitatem et divitias ne dederis mihi :tribue tantum victui meo necessaria,
30:9
ne forte satiatus illiciar ad negandum,et dicam : Quis est Dominus ?aut egestate compulsus, furer,et perjurem nomen Dei mei.
30:10
Ne accuses servum ad dominum suum,ne forte maledicat tibi, et corruas.]
30:11
[Generatio qu patri suo maledicit,et qu matri su non benedicit ;
30:12
generatio qu sibi munda videtur,et tamen non est lota a sordibus suis ;
30:13
generatio cujus excelsi sunt oculi,et palpebr ejus in alta surrect ;
30:14
generatio qu pro dentibus gladios habet,et commandit molaribus suis,ut comedat inopes de terra,et pauperes ex hominibus.
30:15
Sanguisug du sunt fili,dicentes : Affer, affer.Tria sunt insaturabilia,et quartum quod numquam dicit : Sufficit.
30:16
Infernus, et os vulv,et terra qu non satiatur aqua :ignis vero numquam dicit : Sufficit.
30:17
Oculum qui subsannat patrem,et qui despicit partum matris su,effodiant eum corvi de torrentibus,et comedant eum filii aquil !]
30:18
[Tria sunt difficilia mihi,et quartum penitus ignoro :
30:19
viam aquil in clo,viam colubri super petram,viam navis in medio mari,et viam viri in adolescentia.
30:20
Talis est et via mulieris adulter,qu comedit, et tergens os suumdicit : Non sum operata malum.
30:21
Per tria movetur terra,et quartum non potest sustinere :
30:22
per servum, cum regnaverit ;per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;
30:23
per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ;et per ancillam, cum fuerit hres domin su.]
30:24
[Quatuor sunt minima terr,et ipsa sunt sapientiora sapientibus :
30:25
formic, populus infirmus,qui prparat in messe cibum sibi ;
30:26
lepusculus, plebs invalida,qui collocat in petra cubile suum ;
30:27
regem locusta non habet,et egreditur universa per turmas suas ;
30:28
stellio manibus nititur,et moratur in dibus regis.
30:29
Tria sunt qu bene gradiuntur,et quartum quod incedit feliciter :
gallus succinctus lumbos ;et aries ; nec est rex, qui resistat ei.
30:32
Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ;si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
30:33
Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ;et qui vehementer emungit elicit sanguinem ;et qui provocat iras producit discordias.]
Link do wersetu
Przy pomocy poniższego formularza możesz wygenerować link odnośnika do tej strony. Można także wygenerować nim kod HTML odnośnika.
Nawigacja
Wczytywanie listy ksiąg ...
Nie bój się! - Werset na dziś
Wersety o pokoju na 365 dni w roku!
A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić. Mat 10:19
W Chrystusie
Który też wycisnął na nas pieczęć i dał zadatek Ducha do serc naszych. II Kor 1:22
Kim jesteś i co masz w Chrystusie.
Czy wiesz że?
Lewici aby się oczyścić musieli ogolić całe swoje ciało - IV Mojż 8:6-7.
Fakty i ciekawostki Biblijne.
Obietnice Boże
On zaś rzekł: Błogosławieni są raczej ci, którzy słuchają Słowa Bożego i strzegą go. Łuk 11:28
"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."
Szukaj w dialogach
Beta
Wczytywanie listy ksiąg ...
Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.