Clementine VulgateKsięga Przysłów 21:23 ...
Tytuł oryginalny
Liber Proverbiorum 21:1
[Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini :quocumque voluerit, inclinabit illud.
21:2
Omnis via viri recta sibi videtur :appendit autem corda Dominus.
21:3
Facere misericordiam et judiciummagis placet Domino quam victim.
21:4
Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ;lucerna impiorum peccatum.
21:5
Cogitationes robusti semper in abundantia ;omnis autem piger semper in egestate est.]
21:6
[Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est,et impingetur ad laqueos mortis.
21:7
Rapin impiorum detrahent eos,quia noluerunt facere judicium.
21:8
Perversa via viri aliena est ;qui autem mundus est, rectum opus ejus.
21:9
Melius est sedere in angulo domatis,quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
21:10
Anima impii desiderat malum :non miserebitur proximo suo.
21:11
Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus,et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
21:12
Excogitat justus de domo impii,ut detrahat impios a malo.]
21:13
[Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,et ipse clamabit, et non exaudietur.
21:14
Munus absconditum extinguit iras,et donum in sinu indignationem maximam.
21:15
Gaudium justo est facere judicium,et pavor operantibus iniquitatem.
21:16
Vir qui erraverit a via doctrinin ctu gigantum commorabitur.
21:17
Qui diligit epulas in egestate erit ;qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
21:18
Pro justo datur impius,et pro rectis iniquus.
21:19
Melius est habitare in terra desertaquam cum muliere rixosa et iracunda.
21:20
Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi :et imprudens homo dissipabit illud.
21:21
Qui sequitur justitiam et misericordiaminveniet vitam, justitiam, et gloriam.
21:22
Civitatem fortium ascendit sapiens,et destruxit robur fiduci ejus.
21:23
Qui custodit os suum et linguam suamcustodit ab angustiis animam suam.
21:24
Superbus et arrogans vocatur indoctus,qui in ira operatur superbiam.
21:25
Desideria occidunt pigrum :noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
21:26
Tota die concupiscit et desiderat ;qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
21:27
Hosti impiorum abominabiles,quia offeruntur ex scelere.
21:28
Testis mendax peribit ;vir obediens loquetur victoriam.
21:29
Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ;qui autem rectus est corrigit viam suam.
21:30
Non est sapientia, non est prudentia,non est consilium contra Dominum.
21:31
Equus paratur ad diem belli ;Dominus autem salutem tribuit.]