„Ale odejdźcie i powiedzcie Jego uczniom, i Piotrowi, że was wyprzedza do Galilei; tam Go zobaczycie, jak wam powiedział.”

Biblia Przekład Toruński: Ewangelia Marka 16,7

Clementine Vulgate
Księga Powtórzonego Prawa 9:3

Tytuł oryginalny
Liber Deuteronomium
9:1
Audi, Isral : tu transgredieris hodie Jordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes, et ad clum usque muratas,
9:2
populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse vidisti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere.
9:3
Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conterat eos, et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est tibi :
9:4
ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo : Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas ist delet sint nationes.
9:5
Neque enim propter justitias tuas, et quitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum : sed quia ill egerunt impie, introunte te delet sunt : et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.
9:6
Scito ergo quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissim cervicis sis populus.
9:7
Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex gypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti.
9:8
Nam et in Horeb provocasti eum, et iratus delere te voluit,
9:9
quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus : et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens.
9:10
Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba qu vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est.
9:11
Cumque transissent quadraginta dies, et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas fderis,
9:12
dixitque mihi : Surge, et descende hinc cito : quia populus tuus, quem eduxisti de gypto, deseruerunt velociter viam, quam demonstrasti eis, feceruntque sibi conflatile.
9:13
Rursumque ait Dominus ad me : Cerno quod populus iste dur cervicis sit :
9:14
dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub clo, et constituam te super gentem, qu hac major et fortior sit.
9:15
Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas fderis utraque tenerem manu,
9:16
vidissemque vos pecasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat :
9:17
projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro.
9:18
Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra qu gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis :
9:19
timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice.
9:20
Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum.
9:21
Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est, vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit.
9:22
In incendio quoque, et in tentatione, et in Sepulchris concupiscenti provocastis Dominum :
9:23
et quando misit vos de Cadesbarne, dicens : Ascendite, et possidete terram, quam dedi vobis, et contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei, neque vocem ejus audire voluistis :
9:24
sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos cpi.
9:25
Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus :
9:26
et orans dixi : Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et hreditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de gypto in manu forti.
9:27
Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac, et Jacob : ne aspicias duritiam populi hujus, et impietatem atque peccatum :
9:28
ne forte dicant habitatores terr, de qua eduxisti nos : Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos : idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine :
9:29
qui sunt populus tuus et hreditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

Bowiem Bóg tak umiłował świat, że dał swego jednorodzonego Syna, aby każdy, kto w niego wierzy - nie zginął, ale miał życie wieczne.
NBG Jan 3:16

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Psalm 136 mówi o Bogu że "Jego łaska trwa na wieki" aż 26 razy (w każdym wersecie!).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Nie będą łaknąć ani pragnąć, nie dokuczy im gorący wiatr ni żar słoneczny, bo ten, który lituje się nad nimi, będzie ich prowadził i zawiedzie ich do krynicznych wód.
Iz 49:10


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić