Clementine Vulgate
Księga Powtórzonego Prawa 32:15
Tytuł oryginalnyLiber Deuteronomium
Concrescat ut pluvia doctrina mea,fluat ut ros eloquium meum,quasi imber super herbam,et quasi still super gramina.
[Dei perfecta sunt opera,et omnes vi ejus judicia :Deus fidelis, et absque ulla iniquitate,justus et rectus.
Hccine reddis Domino,popule stulte et insipiens ?numquid non ipse est pater tuus,qui possedit te, et fecit, et creavit te ?
Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas :interroga patrem tuum,et annuntiabit tibi :majores tuos, et dicent tibi.
Quando dividebat Altissimus gentes,quando separabat filios Adam,constituit terminos populorumjuxta numerum filiorum Isral.
Invenit eum in terra deserta,in loco horroris, et vast solitudinis :circumduxit eum, et docuit :et custodivit quasi pupillam oculi sui.
Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos,et super eos volitans,expandit alas suas, et assumpsit eum,atque portavit in humeris suis.
constituit eum super excelsam terram,ut comederet fructus agrorum :ut sugeret mel de petra,oleumque de saxo durissimo ;
butyrum de armento, et lac de ovibuscum adipe agnorum,et arietum filiorum Basan : et hircoscum medulla tritici,et sanguinem uv biberet meracissimum.]
[Incrassatus est dilectus, et recalcitravit :incrassatus, impinguatus, dilatatus,dereliquit Deum factorem suum,et recessit a Deo salutari suo.
Immolaverunt dmoniis et non Deo,diis quos ignorabant :novi recentesque venerunt,quos non coluerunt patres eorum :
Et ait : Abscondam faciem meam ab eis,et considerabo novissima eorum :generatio enim perversa est,et infideles filii.
Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus,et irritaverunt in vanitatibus suis :et ego provocabo eos in eo qui non est populus,et in gente stulta irritabo illos.
Ignis succensus est in furore meo,et ardebit usque ad inferni novissima :devorabitque terram cum germine suo,et montium fundamenta comburet.
Consumentur fame,et devorabunt eos aves morsu amarissimo :dentes bestiarum immittam in eos,cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
Foris vastabit eos gladius,et intus pavor,juvenem simul ac virginem,lactentem cum homine sene.]
Sed propter iram inimicorum distuli :ne forte superbirent hostes eorum,et dicerent : Manus nostra excelsa,et non Dominus, fecit hc omnia.
Quomodo persequatur unus mille,et duo fugent decem millia ?nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos,et Dominus conclusit illos ?
De vinea Sodomorum, vinea eorum,et de suburbanis Gomorrh :uva eorum, uva fellis,et botri amarissimi.
Mea est ultio, et ego retribuam in tempore,ut labatur pes eorum :juxta est dies perditionis,et adesse festinant tempora.
Judicabit Dominus populum suum,et in servis suis miserebitur :videbit quod infirmata sit manus,et clausi quoque defecerunt,residuique consumpti sunt.]
de quorum victimis comedebant adipes,et bibebant vinum libaminum :surgant, et opitulentur vobis,et in necessitate vos protegant.
Videte quod ego sim solus,et non sit alius deus prter me :ego occidam, et ego vivere faciam :percutiam, et ego sanabo,et non est qui de manu mea possit eruere.
Si acuero ut fulgur gladium meum,et arripuerit judicium manus mea :reddam ultionem hostibus meis,et his qui oderunt me retribuam.
Inebriabo sagittas meas sanguine,et gladius meus devorabit carnes ;de cruore occisorum, de captivitate,nudati inimicorum capitis.
Laudate, gentes, populum ejus,quia sanguinem servorum suorum ulciscetur :et vindictam retribuet in hostes eorum,et propitius erit terr populi sui.]
Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun.
et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, qu ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa qu scripta sunt legis hujus :
quia non incassum prcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent : qu facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam.
Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho : et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Isral obtinendam, et morere in monte.
Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis :
quia prvaricati estis contra me in medio filiorum Isral ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin : et non sanctificastis me inter filios Isral.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?