„Onci sam będzie zbawieniem mojem, ale przed oblicze jego obłudnik nie przyjdzie;”

Biblia Gdańska (1632): Ijobowa 13,16

Clementine Vulgate
Księga Powtórzonego Prawa 31:1

Tytuł oryginalny
Liber Deuteronomium
31:1
Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hc ad universum Isral,
31:2
et dixit ad eos : Centum viginti annorum sum hodie ; non possum ultra egredi et ingredi, prsertim cum et Dominus dixerit mihi : Non transibis Jordanem istum.
31:3
Dominus ergo Deus tuus transibit ante te : ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas : et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus.
31:4
Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhorum, et terr eorum, delebitque eos.
31:5
Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut prcepi vobis.
31:6
Viriliter agite, et confortamini : nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum : quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.
31:7
Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Isral : Confortare, et esto robustus : tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides.
31:8
Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum : non dimittet, nec derelinquet te : noli timere, nec paveas.
31:9
Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fderis Domini, et cunctis senioribus Isral.
31:10
Prcepitque eis, dicens : Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum,
31:11
convenientibus cunctis ex Isral, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram omni Isral, audientibus eis,
31:12
et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas : ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus.
31:13
Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam.
31:14
Et ait Dominus ad Moysen : Ecce prope sunt dies mortis tu : voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut prcipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii :
31:15
apparuitque Dominus ibi in columna nubis, qu stetit in introitu tabernaculi.
31:16
Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea : ibi derelinquet me, et irritum faciet fdus, quod pepigi cum eo.
31:17
Et irascetur furor meus contra eum in die illo : et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem : invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die : Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hc mala.
31:18
Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, qu fecit, quia secutus est deos alienos.
31:19
Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Isral : ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Isral.
31:20
Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis : detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum.
31:21
Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, qu facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum.
31:22
Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Isral.
31:23
Prcepitque Dominus Josue filio Nun, et ait : Confortare, et esto robustus : tu enim introduces filios Isral in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum.
31:24
Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit,
31:25
prcepit Levitis, qui portabant arcam fderis Domini, dicens :
31:26
Tollite librum istum, et ponite eum in latere arc fderis Domini Dei vestri : ut sit ibi contra te in testimonium.
31:27
Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum : quanto magis cum mortuus fuero ?
31:28
Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos clum et terram.
31:29
Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam prcepi vobis : et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum.
31:30
Locutus est ergo Moyses, audiente universo ctu Isral, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Tylko nie buntujcie się przeciwko Panu. Nie lękajcie się ludu tej ziemi, będą oni naszym pokarmem; odeszła od nich ich osłona, a Pan jest z nami. Nie bójcie się ich!
IV Mojż 14:9

W Chrystusie

Dlatego wszystko znoszę przez wzgląd na wybranych, aby i oni dostąpili zbawienia, które jest w Chrystusie Jezusie, wraz z chwałą wiekuistą.
II Tym 2:10

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Kiedy Samuel jako małe dziecko pracował w Przybytku, jego matka przynosiła mu co roku nowy mały płaszczyk (szatę) (I Sam 2:18-19).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Pan jest daleki od bezbożnych, lecz wysłuchuje modlitwy sprawiedliwych.
Przyp 15:29


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić