„Łaska niech wam będzie i pokój od Boga, Ojca naszego i od Pana Jezu Krysta.”

Biblia Brzeska: List św. Pawła do Filipian 1,2

Clementine Vulgate
Księga Powtórzonego Prawa 30:1

Tytuł oryginalny
Liber Deuteronomium
30:1
Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo : et ductus pnitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus,
30:2
et reversus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie prcipio tibi, cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua :
30:3
reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit.
30:4
Si ad cardines cli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus,
30:5
et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam : et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui.
30:6
Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.
30:7
Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur.
30:8
Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque universa mandata qu ego prcipio tibi hodie :
30:9
et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terr tu, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis :
30:10
si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris prcepta ejus et cremonias, qu in hac lege conscripta sunt : et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua.
30:11
Mandatum hoc, quod ego prcipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum,
30:12
nec in clo situm, ut possis dicere : Quis nostrum valet ad clum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus ?
30:13
neque trans mare positum : ut causeris, et dicas : Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod prceptum est ?
30:14
sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum.
30:15
Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum :
30:16
ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac cremonias atque judicia : et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam.
30:17
Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis :
30:18
prdico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam.
30:19
Testes invoco hodie clum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum :
30:20
et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhreas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

A uwolnieni od grzechu, staliście się sługami sprawiedliwości
Rzym 6:18

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Kiedy król Niniwy nakazał swoim poddanym post w celu nawrócenia, pościły nawet zwierzęta które zostały ubrane w szaty pokutne (Jon 3,7-8).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A jeśli pójdę i przygotuję wam miejsce, przyjdę znowu i wezmę was do siebie, abyście, gdzie Ja jestem, i wy byli.
Jan 14:3


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić