„Napisałem do zboru, lecz nie przyjmuje nas Diotrefes, dążący wśród nich do pierwszeństwa.”

Nowa Biblia Gdańska: Trzeci list spisany przez Jana 1,9

Clementine Vulgate
Księga Powtórzonego Prawa 30:3

Tytuł oryginalny
Liber Deuteronomium
1Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo : et ductus pnitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus, 2et reversus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie prcipio tibi, cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua : 3reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit. 4Si ad cardines cli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus, 5et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam : et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui. 6Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere. 7Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur. 8Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque universa mandata qu ego prcipio tibi hodie : 9et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terr tu, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis : 10si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris prcepta ejus et cremonias, qu in hac lege conscripta sunt : et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua. 11Mandatum hoc, quod ego prcipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum, 12nec in clo situm, ut possis dicere : Quis nostrum valet ad clum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus ? 13neque trans mare positum : ut causeris, et dicas : Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod prceptum est ? 14sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum. 15Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum : 16ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac cremonias atque judicia : et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam. 17Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis : 18prdico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam. 19Testes invoco hodie clum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum : 20et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhreas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Bądźcie mocni, bądźcie odważni! Nie bójcie się ich i nie drżyjcie przed nimi, gdyż Pan, Bóg twój, sam pójdzie z tobą. nie porzuci i nie opuści cię.
V Mojż 31:6

W Chrystusie

Albo czy nie wiecie, że ciało wasze jest świątynią Ducha Świętego, który jest w was i którego macie od Boga, i że nie należycie też do siebie samych?
I Kor 6:19

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

"Droga na jeden Szabat" (Dz 1:12) była to odległość drogi na około pół mili (około 800 metrów). Była to tradycja uczyniona przez ludzi określająca odległość jaką mogli przebyć Żydzi w Szabat.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Ty jesteś ochroną moją, strzeżesz mnie od ucisku, Otaczasz mnie radością wybawienia. Sela.
Ps 32:7


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić