Clementine Vulgate
Księga Powtórzonego Prawa 11:3
Tytuł oryginalnyLiber Deuteronomium
Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa prcepta ejus et cremonias, judicia atque mandata, omni tempore.
Cognoscite hodie qu ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium,
omnique exercitui gyptiorum, et equis ac curribus : quomodo operuerint eos aqu maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in prsentem diem :
et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben : quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Isral.
ut custodiatis universa mandata illius, qu ego hodie prcipio vobis, et possitis introire, et possidere terram, ad quam ingredimini,
multoque in ea vivatis tempore : quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem.
Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terra gypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aqu ducuntur irrigu :
quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus.
Si ergo obedieritis mandatis meis, qu ego hodie prcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra :
dabit pluviam terr vestr temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum,
Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos :
iratusque Dominus claudat clum, et pluvi non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis.
Ponite hc verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate.
Docete filios vestros ut illa meditentur : quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris.
ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in terra, quam juravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu clum imminet terr.
Si enim custodieritis mandata qu ego prcipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, adhrentes ei,
disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, qu majores et fortiores vobis sunt.
Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.
Nullus stabit contra vos : terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis.
maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis.
Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal :
qui sunt trans Jordanem, post viam qu vergit ad solis occubitum in terra Chanani, qui habitat in campestribus contra Galgalam, qu est juxta vallem tendentem et intrantem procul.
Vos enim transibitis Jordanem, ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?