Clementine Vulgate
Księga Ozeasza 4:9
Tytuł oryginalnyProphetia Osee
[Audite verbum Domini, filii Isral,quia judicium Domino cum habitatoribus terr :non est enim veritas, et non est misericordia,et non est scientia Dei in terra.
Maledictum, et mendacium,et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt,et sanguis sanguinem tetigit.
Propter hoc lugebit terra,et infirmabitur omnis qui habitat in ea,in bestia agri, et in volucre cli ;sed et pisces maris congregabuntur.
Verumtamen unusquisque non judicet,et non arguatur vir :populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.
Conticuit populus meus,eo quod non habuerit scientiam :quia tu scientiam repulisti,repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ;et oblita es legis Dei tui,obliviscar filiorum tuorum et ego.
Et erit sicut populus, sic sacerdos ;et visitabo super eum vias ejus,et cogitationes ejus reddam ei.
Et comedent, et non saturabuntur ;fornicati sunt, et non cessaverunt :quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.
Populus meus in ligno suo interrogavit,et baculus ejus annuntiavit ei ;spiritus enim fornicationum decepit eos,et fornicati sunt a Deo suo.
Super capita montium sacrificabant,et super colles ascendebant thymiama ;subtus quercum, et populum, et terebinthum,quia bona erat umbra ejus ;ideo fornicabuntur fili vestr,et spons vestr adulter erunt.
Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicat,et super sponsas vestras cum adulteraverint,quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur,et cum effeminatis sacrificabant ;et populus non intelligens vapulabit.
Si fornicaris tu, Isral,non delinquat saltem Juda ;et nolite ingredi in Galgala,et ne ascenderitis in Bethaven,neque juraveritis : Vivit Dominus !
Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Isral ;nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.
Separatum est convivium eorum ;fornicatione fornicati sunt :dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?