Clementine Vulgate
Księga Ozeasza 13:15
Tytuł oryginalnyProphetia Osee
Et nunc addiderunt ad peccandum ;feceruntque sibi conflatile de argento suoquasi similitudinem idolorum :factura artificum totum est :his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.
Idcirco erunt quasi nubes matutina,et sicut ros matutinus prteriens ;sicut pulvis turbine raptus ex area,et sicut fumus de fumario.
Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra gypti ;et Deum absque me nescies,et salvator non est prter me.
Occurram eis quasi ursa raptis catulis,et dirumpam interiora jecoris eorum,et consumam eos ibi quasi leo :bestia agri scindet eos.
Ubi est rex tuus ?maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ;et judices tui, de quibus dixisti :Da mihi regem et principes.
Dolores parturientis venient ei :ipse filius non sapiens :nunc enim non stabit in contritione filiorum.
De manu mortis liberabo eos ;de morte redimam eos.Ero mors tua, o mors !morsus tuus ero, inferne !consolatio abscondita est ab oculis meis.
Quia ipse inter fratres dividet :adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem,et siccabit venas ejus,et desolabit fontem ejus :et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.]
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?