Clementine Vulgate
Księga Micheasza 6:9
Tytuł oryginalnyProphetia Michææ
[Audite qu Dominus loquitur :Surge, contende judicio adversum montes,et audiant colles vocem tuam.
Audiant montes judicium Domini,et fortia fundamenta terr ;quia judicium Domini cum populo suo,et cum Isral dijudicabitur.
Quia eduxi te de terra gypti,et de domo servientium liberavi te,et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam.
Popule meus, memento, quso,quid cogitaverit Balach, rex Moab,et quid responderit ei Balaam, filius Beor,de Setim usque ad Galgalam,ut cognosceres justitias Domini.
Quid dignum offeram Domino ?curvabo genu Deo excelso ?Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos ?
numquid placari potest Dominus in millibus arietum,aut in multis millibus hircorum pinguium ?numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo,fructum ventris mei pro peccato anim me ?
Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum,et quid Dominus requirat a te :utique facere judicium,et diligere misericordiam,et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
Vox Domini ad civitatem clamat,et salus erit timentibus nomen tuum :audite, tribus, et quis approbabit illud ?
In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate,et habitantes in ea loquebantur mendacium,et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
Tu comedes, et non saturaberis,et humiliatio tua in medio tui :et apprehendes, et non salvabis,et quos salvaveris, in gladium dabo.
Tu seminabis, et non metes :tu calcabis olivam, et non ungeris oleo ;et mustum, et non bibes vinum.
Et custodisti prcepta Amri,et omne opus domus Achab,et ambulasti in voluntatibus eorum :ut darem te in perditionem,et habitantes in ea in sibilum,et opprobrium populi mei portabitis.]
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?