Clementine Vulgate
Księga Micheasza 3:1
Tytuł oryginalnyProphetia Michææ
qui odio habetis bonum, et diligitis malum ;qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis,et carnem eorum desuper ossibus eorum ;
qui comederunt carnem populi mei,et pellem eorum desuper excoriaverunt,et ossa eorum confregerunt,et conciderunt sicut in lebete,et quasi carnem in medio oll ?
Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos,et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo,sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.
Hc dicit Dominus super prophetas,qui seducunt populum meum :qui mordent dentibus suis,et prdicant pacem ;et si quis non dederit in ore eorum quippiam,sanctificant super eum prlium.
Propterea nox vobis pro visione erit,et tenebr vobis pro divinatione ;et occumbet sol super prophetas,et obtenebrabitur super eos dies.
Et confundentur qui vident visiones,et confundentur divini ;et operient omnes vultos suos,quia non est responsum Dei.
Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini,judicio, et virtute,ut annuntiem Jacob scelus suum,et Isral peccatum suum.
Audite hoc, principes domus Jacob,et judices domus Isral,qui abominamini judicium,et omnia recta pervertitis :
Principes ejus in muneribus judicabant,et sacerdotes ejus in mercede docebant,et prophet ejus in pecunia divinabant :et super Dominum requiescebant, dicentes :Numquid non Dominus in medio nostrum ?non venient super nos mala.
Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur,et Jerusalem quasi acervus lapidum erit,et mons templi in excelsa silvarum.]
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?