„Potym trzeciego dnia oblokła się Ester w ubiór królewski i stanęła w sieni wewnętrznej pałacu królewskiego przeciw gmachowi królewskiemu. A król siedział na stolicy królestwa swego w pałacu przeciw drzwiom domu swego.”
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
2:2
Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Isral, per gyrum tabernaculi fderis.
2:3
Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.
2:4
Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.
2:5
Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanal filius Suar.
2:6
Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.
2:7
In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.
2:8
Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.
2:9
Universi qui in castris Jud enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti : et per turmas suas primi egredientur.
2:10
In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.
2:11
Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.
2:12
Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon : quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
2:13
Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.
2:14
In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel.
2:15
Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
2:16
Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas : in secundo loco proficiscentur.
2:17
Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.
2:18
Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.
2:19
Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
2:20
Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
2:21
Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.
2:22
In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.
2:23
Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.
2:24
Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas : tertii proficiscentur.
2:25
Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan : quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
2:26
Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.
2:27
Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser : quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.
2:28
Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.
2:29
De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
2:30
Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.
2:31
Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti : et novissimi proficiscentur.
2:32
Hic numerus filiorum Isral, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.
2:33
Levit autem non sunt numerati inter filios Isral : sic enim prceperat Dominus Moysi.
2:34
Feceruntque filii Isral juxta omnia qu mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.
Link do wersetu
Przy pomocy poniższego formularza możesz wygenerować link odnośnika do tej strony. Można także wygenerować nim kod HTML odnośnika.
Nawigacja
Wczytywanie listy ksiąg ...
Nie bój się! - Werset na dziś
Wersety o pokoju na 365 dni w roku!
Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża. Job 21:9
W Chrystusie
Umiłowani, napominam was, abyście jako pielgrzymi i wychodźcy wstrzymywali się od cielesnych pożądliwości, które walczą przeciwko duszy; I Piotr 2:11
Kim jesteś i co masz w Chrystusie.
Czy wiesz że?
W Starym Testamencie gdy nieczyste zwierzę wpadło do jakiegoś pojemnika musiał on być rozbity (III Mojż 11:33).
Fakty i ciekawostki Biblijne.
Obietnice Boże
Każdy, kto wierzy, iż Jezus jest Chrystusem, z Boga się narodził, a każdy, kto miłuje tego, który go zrodził, miłuje też tego, który się z niego narodził. I Jan 5:1
"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."
Szukaj w dialogach
Beta
Wczytywanie listy ksiąg ...
Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.