Clementine Vulgate
Księga Koheleta 7:1
Tytuł oryginalnyLiber Ecclesiastes
[Quid necesse est homini majora se qurere,cum ignoret quid conducat sibi in vita sua,numero dierum peregrinationis su,et tempore quod velut umbra prterit ?aut quis ei poterit indicarequod post eum futurum sub sole sit ?
Melius est ire ad domum luctusquam ad domum convivii ;in illa enim finis cunctorum admonetur hominum,et vivens cogitat quid futurum sit.
Ne dicas : Quid putas caus estquod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ?stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ;hoc autem plus habet eruditio et sapientia,quod vitam tribuunt possessori suo.
In die bona fruere bonis,et malam diem prcave ;sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus,ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.
Hc quoque vidi in diebus vanitatis me :justus perit in justitia sua,et impius multo vivit tempore in malitia sua.
Bonum est te sustentare justum :sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ;quia qui timet Deum nihil negligit.
Sed et cunctis sermonibus qui dicunturne accomodes cor tuum,ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;
[Lustravi universa animo meo,ut scirem et considerarem,et qurerem sapientiam, et rationem,et ut cognoscerem impietatem stulti,et errorem imprudentium :
et inveni amariorem morte mulierem,qu laqueus venatorum est,et sagena cor ejus ;vincula sunt manus illius.Qui placet Deo effugiet illam ;qui autem peccator est capietur ab illa.
quam adhuc qurit anima mea,et non inveni.Virum de mille unum reperi ;mulierem ex omnibus non inveni.
Solummodo hoc inveni,quod fecerit Deus hominem rectum,et ipse se infinitis miscuerit qustionibus.Quis talis ut sapiens est ?et quis cognovit solutionem verbi ?]
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?