Clementine Vulgate
Księga Koheleta 5:7
Tytuł oryginalnyLiber Ecclesiastes
[Ne temere quid loquaris,neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo.Deus enim in clo, et tu super terram ;idcirco sint pauci sermones tui.
Si quid vovisti Deo,ne moreris reddere :displicet enim ei infidelis et stulta promissio,sed quodcumque voveris redde :
Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam,neque dicas coram angelo :Non est providentia :ne forte iratus Deus contra sermones tuosdissipet cuncta opera manuum tuarum.
[Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia,et subverti justitiam in provincia,non mireris super hoc negotio :quia excelso excelsior est alius,et super hos quoque eminentiores sunt alii ;
Avarus non implebitur pecunia,et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ;et hoc ergo vanitas.
Ubi mult sunt opes,multi et qui comedunt eas.Et quid prodest possessori,nisi quod cernit divitias oculis suis ?
Dulcis est somnus operanti,sive parum sive multum comedat ;saturitas autem divitis non sinit eum dormire.]
Sicut egressus est nudus de utero matris su, sic revertetur,et nihil auferet secum de labore suo.
Miserabilis prorsus infirmitas :quomodo venit, sic revertetur.Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ?
[Hoc itaque visum est mihi bonum,ut comedat quis et bibat,et fruatur ltitia ex labore suoquo laboravit ipse sub sole,numero dierum vit suquos dedit ei Deus ;et hc est pars illius.
Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam,potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis,et fruatur parte sua, et ltetur de labore suo :hoc est donum Dei.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?