„Przywołałem posuchę na tą ziemię i na te góry, na zboże, na moszcz, na oliwę i na wszystko, co wydaje ziemia. Także na ludzi, na bydło oraz na każdą pracę rąk.”

Nowa Biblia Gdańska: Księga Aggeusza 1,11

Clementine Vulgate
Księga Kapłańska 8:20

Tytuł oryginalny
Liber Leviticus
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis : 3et congregabis omnem ctum ad ostium tabernaculi. 4Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi, 5ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri. 6Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos, 7vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, 8quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas. 9Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut prceperat ei Dominus. 10Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. 11Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. 12Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit : 13filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus. 14Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas, 15immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus. 16Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare : 17vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut prceperat Dominus. 18Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas, 19immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris. 20Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni, 21lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut prceperat ei. 22Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas : 23quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auricul dextr Aaron, et pollicem manus ejus dextr, similiter et pedis. 24Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auricul singulorum dextr, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum : 25adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem qu operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit. 26Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum, 27tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino, 28rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino. 29Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut prceperat ei Dominus. 30Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum. 31Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, prcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut prcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos : 32quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet. 33De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestr ; septem enim diebus finitur consecratio : 34sicut et imprsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur. 35Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi prceptum est. 36Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta qu locutus est Dominus per manum Moysi.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Ku uwielbieniu chwalebnej łaski swojej, którą nas obdarzył w Umiłowanym.
Efez 1:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Biblii znajduje się 12 ksiąg których imiona autorów zaczynają się na literę J.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Jeśli świat was nienawidzi, wiedzcie, że mnie wpierw niż was znienawidził. Gdybyście byli ze świata, świat miłowałby to, co jest jego; że jednak ze świata nie jesteście, ale Ja was wybrałem ze świata, dlatego was świat nienawidzi. Wspomnijcie na słowo, które do was powiedziałem. Nie jest sługa większy nad pana swego. Jeśli mnie prześladowali i was prześladować będą; jeśli słowo moje zachowali i wasze zachowywać będą.
Jan 15:18-20


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić