Clementine Vulgate
Księga Izajasza 44:19
Tytuł oryginalnyProphetia Isaiæ
Hc dicit Dominus faciens et formans te,ab utero auxiliator tuus :Noli timere, serve meus Jacob,et rectissime, quem elegi.
Effundam enim aquas super sitientem,et fluenta super aridam ;effundam spiritum meum super semen tuum,et benedictionem meam super stirpem tuam :
Iste dicet : Domini ego sum ;et ille vocabit in nomine Jacob ;et hic scribet manu sua : Domino,et in nomine Isral assimilabitur.]
[Hc dicit Dominus, rex Isral,et redemptor ejus, Dominus exercituum :Ego primus, et ego novissimus,et absque me non est deus.
Quis similis mei ? vocet,et annuntiet : et ordinem exponat mihi,ex quo constitui populum antiquum ;ventura et qu futura sunt annuntient eis.
Nolite timere, neque conturbemini :ex tunc audire te feci,et annuntiavi ; vos estis testes mei.Numquid est Deus absque me,et formator quem ego non noverim ?
Plast idoli omnes nihil sunt,et amantissima eorum non proderunt eis.Ipsi sunt testes eorum, quia non vident,neque intelligunt, ut confundantur.
Ecce omnes participes ejus confundentur,fabri enim sunt ex hominibus ;convenient omnes, stabuntet pavebunt, et confundentur simul.
Faber ferrarius lima operatus est,in prunis et in malleis formavit illud,et operatus est in brachio fortitudinis su ;esuriet et deficiet,non bibet aquam et lassescet.
Artifex lignarius extendit normam,formavit illud in runcina,fecit illud in angularibus,et in circino tornavit illud,et fecit imaginem viriquasi speciosum hominemhabitantem in domo ;
succidit cedros,tulit ilicem, et quercum,qu steterat inter ligna saltus ;plantavit pinum, quam pluvia nutrivit :
et facta est hominibus in focum ;sumpsit ex eis, et calefactus est ;et succendit et coxit panes ;de reliquo autem operatus est deum et adoravit ;fecit sculptile, et curvatus est ante illud.
Medium ejus combussit igni,et de medio ejus carnes comedit ;coxit pulmentum, et saturatus est,et calefactus est, et dixit : Vah !calefactus sum, vidi focum ;
reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ;curvatur ante illud, et adorat illud,et obsecrat, dicens :Libera me, quia deus meus es tu !
Nescierunt, neque intellexerunt ;obliti enim sunt ne videant oculi eorum,et ne intelligant corde suo.
Non recogitant in mente sua,neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant :Medietatem ejus combussi igni,et coxi super carbones ejus panes ;coxi carnes et comedi,et de reliquo ejus idolum faciam ?ante truncum ligni procidam ?
Pars ejus cinis est ;cor insipiens adoravit illud,et non liberabit animam suam :neque dicet : Forte mendacium est in dextera mea.
Memento horum Jacob,et Isral, quoniam servus meus es tu.Formavi te ; servus meus es tu,Isral, ne obliviscaris mei.
Delevi ut nubem iniquitates tuas,et quasi nebulam peccata tua :revertere ad me, quoniam redemi te.
Laudate, cli, quoniam misericordiam fecit Dominus ;jubilate, extrema terr ;resonate, montes, laudationem,saltus et omne lignum ejus,quoniam redemit Dominus Jacob,et Isral gloriabitur.]
[Hc dicit Dominus, redemptor tuus,et formator tuus ex utero :Ego sum Dominus, faciens omnia,extendens clos solus,stabiliens terram, et nullus mecum ;
irrita faciens signa divinorum,et ariolos in furorem vertens ;convertens sapientes retrorsum,et scientiam eorum stultam faciens ;
suscitans verbum servi sui,et consilium nuntiorum suorum complens ;qui dico Jerusalem : Habitaberis,et civitatibus Juda : dificabimini,et deserta ejus suscitabo ;
qui dico Cyro : Pastor meus es,et omnem voluntatem meam complebis ;qui dico Jerusalem : dificaberis,et templo : Fundaberis.]
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?