Clementine Vulgate
Księga Izajasza 2:22
Tytuł oryginalnyProphetia Isaiæ
[Et erit in novissimis diebus :prparatus mons domus Dominiin vertice montium,et elevabitur super colles ;et fluent ad eum omnes gentes,
et ibunt populi multi, et dicent :Venite, et ascendamus ad montem Domini,et ad domum Dei Jacob ;et docebit nos vias suas,et ambulabimus in semitis ejus,quia de Sion exibit lex,et verbum Domini de Jerusalem.
Et judicabit gentes,et arguet populos multos ;et conflabunt gladios suos in vomeres,et lanceas suas in falces.Non levabit gens contra gentem gladium,nec exercebuntur ultra ad prlium.
[Projecisti enim populum tuum,domum Jacob,quia repleti sunt ut olim,et augeres habuerunt ut Philisthiim,et pueris alienis adhserunt.
Et repleta est terra ejus equis,et innumerabiles quadrig ejus.Et repleta est terra ejus idolis ;opus manuum suarum adoraverunt,quod fecerunt digiti eorum.
Ingredere in petram, et abscondere in fossa humoa facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
Oculi sublimes hominis humiliati sunt,et incurvabitur altitudo virorum ;exaltabitur autem Dominus solusin die illa.
Quia dies Domini exercituumsuper omnem superbum, et excelsum,et super omnem arrogantem,et humiliabitur ;
et incurvabitur sublimitas hominum,et humiliabitur altitudo virorum,et elevabitur Dominus solusin die illa ;
et introibunt in speluncas petrarum,et in voragines terr,a facie formidinis Dominiet a gloria majestatis ejus,cum surrexerit percutere terram.
In die illa projiciet homoidola argenti sui, et simulacra auri sui,qu fecerat sibi ut adoraret,talpas et vespertiliones.
Et ingreditur scissuras petrarumet in cavernas saxorum,a facie formidinis Domini,et a gloria majestatis ejus,cum surrexerit percutere terram.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?