Clementine Vulgate
Księga Hioba 38:21

Tytuł oryginalny
Liber Job38:1

Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
38:2

[Quis est iste involvens sententiassermonibus imperitis ?
38:3

Accinge sicut vir lumbos tuos :interrogabo te, et responde mihi.
38:4

Ubi eras quando ponebam fundamenta terr ?indica mihi, si habes intelligentiam.
38:5

Quis posuit mensuras ejus, si nosti ?vel quis tetendit super eam lineam ?
38:6

Super quo bases illius solidat sunt ?aut quis demisit lapidem angularem ejus,
38:7

cum me laudarent simul astra matutina,et jubilarent omnes filii Dei ?
38:8

Quis conclusit ostiis mare,quando erumpebat quasi de vulva procedens ;
38:9

cum ponerem nubem vestimentum ejus,et caligine illud quasi pannis infanti obvolverem ?
38:10

Circumdedi illud terminis meis,et posui vectem et ostia,
38:11

et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius,et hic confringes tumentes fluctus tuos.
38:12

Numquid post ortum tuum prcepisti diluculo,et ostendisti auror locum suum ?
38:13

Et tenuisti concutiens extrema terr,et excussisti impios ex ea ?
38:14

Restituetur ut lutum signaculum,et stabit sicut vestimentum :
38:15

auferetur ab impiis lux sua,et brachium excelsum confringetur.
38:16

Numquid ingressus es profunda maris,et in novissimis abyssi deambulasti ?
38:17

Numquid apert sunt tibi port mortis,et ostia tenebrosa vidisti ?
38:18

Numquid considerasti latitudinem terr ?indica mihi, si nosti, omnia :
38:19

in qua via lux habitet,et tenebrarum quis locus sit :
38:20

ut ducas unumquodque ad terminos suos,et intelligas semitas domus ejus.
38:21

Sciebas tunc quod nasciturus esses,et numerum dierum tuorum noveras ?
38:22

Numquid ingressus es thesauros nivis,aut thesauros grandinis aspexisti,
38:23

qu prparavi in tempus hostis,in diem pugn et belli ?
38:24

Per quam viam spargitur lux,dividitur stus super terram ?
38:25

Quis dedit vehementissimo imbri cursum,et viam sonantis tonitrui,
38:26

ut plueret super terram absque homine in deserto,ubi nullus mortalium commoratur ;
38:27

ut impleret inviam et desolatam,et produceret herbas virentes ?
38:28

Quis est pluvi pater ?vel quis genuit stillas roris ?
38:29

De cujus utero egressa est glacies ?et gelu de clo quis genuit ?
38:30

In similitudinem lapidis aqu durantur,et superficies abyssi constringitur.
38:31

Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas,aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?
38:32

Numquid producis luciferum in tempore suo,et vesperum super filios terr consurgere facis ?
38:33

Numquid nosti ordinem cli,et pones rationem ejus in terra ?
38:34

Numquid elevabis in nebula vocem tuam,et impetus aquarum operiet te ?
38:35

Numquid mittes fulgura, et ibunt,et revertentia dicent tibi : Adsumus ?
38:36

Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ?vel quis dedit gallo intelligentiam ?
38:37

Quis enarrabit clorum rationem ?et concentum cli quis dormire faciet ?
38:38

Quando fundebatur pulvis in terra,et gleb compingebantur ?
38:39

Numquid capies len prdam,et animam catulorum ejus implebis,
38:40

quando cubant in antris,et in specubus insidiantur ?
38:41

Quis prparat corvo escam suam,quando pulli ejus clamant ad Deum,vagantes, eo quod non habeant cibos ?]