Clementine Vulgate
Księga Hioba 36:28

Tytuł oryginalny
Liber Job36:1

Addens quoque Eliu, hc locutus est :
36:2

[Sustine me paululum, et indicabo tibi :adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
36:3

Repetam scientiam meam a principio,et operatorem meum probabo justum.
36:4

Vere enim absque mendacio sermones mei,et perfecta scientia probabitur tibi.
36:5

Deus potentes non abjicit,cum et ipse sit potens :
36:6

sed non salvat impios,et judicium pauperibus tribuit.
36:7

Non auferet a justo oculos suos :et reges in solio collocat in perpetuum,et illi eriguntur.
36:8

Et si fuerint in catenis,et vinciantur funibus paupertatis,
36:9

indicabit eis opera eorum,et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
36:10

Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat :et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
36:11

Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono,et annos suos in gloria :
36:12

si autem non audierint,transibunt per gladium,et consumentur in stultitia.
36:13

Simulatores et callidi provocant iram Dei,neque clamabunt cum vincti fuerint.
36:14

Morietur in tempestate anima eorum,et vita eorum inter effeminatos.
36:15

Eripiet de angustia sua pauperem,et revelabit in tribulatione aurem ejus.
36:16

Igitur salvabit te de ore angusto latissime,et non habente fundamentum subter se :requies autem mens tu erit plena pinguedine.
36:17

Causa tua quasi impii judicata est :causam judiciumque recipies.
36:18

Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas :nec multitudo donorum inclinet te.
36:19

Depone magnitudinem tuam absque tribulatione,et omnes robustos fortitudine.
36:20

Ne protrahas noctem,ut ascendant populi pro eis.
36:21

Cave ne declines ad iniquitatem :hanc enim cpisti sequi post miseriam.
36:22

Ecce Deus excelsus in fortitudine sua,et nullus ei similis in legislatoribus.
36:23

Quis poterit scrutari vias ejus ?aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?
36:24

Memento quod ignores opus ejus,de quo cecinerunt viri.
36:25

Omnes homines vident eum :unusquisque intuetur procul.
36:26

Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram :numerus annorum ejus instimabilis.
36:27

Qui aufert stillas pluvi,et effundit imbres ad instar gurgitum,
36:28

qui de nubibus fluuntqu prtexunt cuncta desuper.
36:29

Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
36:30

et fulgurare lumine suo desuper,cardines quoque maris operiet.
36:31

Per hc enim judicat populos,et dat escas multis mortalibus.
36:32

In manibus abscondit lucem,et prcepit ei ut rursus adveniat.
36:33

Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit,et ad eam possit ascendere.]