Clementine Vulgate
Księga Hioba 34:26

Tytuł oryginalny
Liber Job34:1

Pronuntians itaque Eliu, etiam hc locutus est :
34:2

[Audite, sapientes, verba mea :et eruditi, auscultate me.
34:3

Auris enim verba probat,et guttur escas gustu dijudicat.
34:4

Judicium eligamus nobis,et inter nos videamus quid sit melius.
34:5

Quia dixit Job : Justus sum,et Deus subvertit judicium meum.
34:6

In judicando enim me mendacium est :violenta sagitta mea absque ullo peccato.
34:7

Quis est vir ut est Job,qui bibit subsannationem quasi aquam :
34:8

qui graditur cum operantibus iniquitatem,et ambulat cum viris impiis ?
34:9

Dixit enim : Non placebit vir Deo,etiam si cucurrerit cum eo.
34:10

Ideo, viri cordati, audite me :absit a Deo impietas,et ab Omnipotente iniquitas.
34:11

Opus enim hominis reddet ei,et juxta vias singulorum restituet eis.
34:12

Vere enim Deus non condemnabit frustra,nec Omnipotens subvertet judicium.
34:13

Quem constituit alium super terram ?aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ?
34:14

Si direxerit ad eum cor suum,spiritum illius et flatum ad se trahet.
34:15

Deficiet omnis caro simul,et homo in cinerem revertetur.
34:16

Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur,et ausculta vocem eloquii mei :
34:17

numquid qui non amat judicium sanari potest ?et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ?
34:18

Qui dicit regi : Apostata ;qui vocat duces impios ;
34:19

qui non accipit personas principum,nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem :opus enim manuum ejus sunt universi.
34:20

Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi :et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
34:21

Oculi enim ejus super vias hominum,et omnes gressus eorum considerat.
34:22

Non sunt tenebr, et non est umbra mortis,ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,
34:23

neque enim ultra in hominis potestate est,ut veniat ad Deum in judicium.
34:24

Conteret multos, et innumerabiles,et stare faciet alios pro eis.
34:25

Novit enim opera eorum,et idcirco inducet noctem, et conterentur.
34:26

Quasi impios percussit eosin loco videntium :
34:27

qui quasi de industria recesserunt ab eo,et omnes vias ejus intelligere noluerunt :
34:28

ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni,et audiret vocem pauperum.
34:29

Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet ?ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum,et super gentes, et super omnes homines ?
34:30

Qui regnare facit hominem hypocritampropter peccata populi.
34:31

Quia ergo ego locutus sum ad Deum,te quoque non prohibebo.
34:32

Si erravi, tu doce me ;si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
34:33

Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi ?tu enim cpisti loqui, et non ego :quod si quid nosti melius, loquere.
34:34

Viri intelligentes loquantur mihi,et vir sapiens audiat me.
34:35

Job autem stulte locutus est,et verba illius non sonant disciplinam.
34:36

Pater mi, probetur Job usque ad finem :ne desinas ab homine iniquitatis :
34:37

quia addit super peccata sua blasphemiam,inter nos interim constringatur :et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.]