Clementine Vulgate
Księga Hioba 27:6

Tytuł oryginalny
Liber Job27:1

Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :
27:2

[Vivit Deus, qui abstulit judicium meum,et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
27:3

Quia donec superest halitus in me,et spiritus Dei in naribus meis,
27:4

non loquentur labia mea iniquitatem,nec lingua mea meditabitur mendacium.
27:5

Absit a me ut justos vos esse judicem :donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
27:6

Justificationem meam, quam cpi tenere, non deseram :neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
27:7

Sit ut impius, inimicus meus,et adversarius meus quasi iniquus.
27:8

Qu est enim spes hypocrit, si avare rapiat,et non liberet Deus animam ejus ?
27:9

Numquid Deus audiet clamorem ejus,cum venerit super eum angustia ?
27:10

aut poterit in Omnipotente delectari,et invocare Deum omni tempore ?
27:11

Docebo vos per manum Dei qu Omnipotens habeat,nec abscondam.
27:12

Ecce vos omnes nostis :et quid sine causa vana loquimini ?
27:13

Hc est pars hominis impii apud Deum,et hreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
27:14

Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,et nepotes ejus non saturabuntur pane :
27:15

qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,et vidu illius non plorabunt.
27:16

Si comportaverit quasi terram argentum,et sicut lutum prparaverit vestimenta :
27:17

prparabit quidem, sed justus vestietur illis,et argentum innocens dividet.
27:18

dificavit sicut tinea domum suam,et sicut custos fecit umbraculum.
27:19

Dives, cum dormierit, nihil secum auferet :aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
27:20

Apprehendet eum quasi aqua inopia :nocte opprimet eum tempestas.
27:21

Tollet eum ventus urens, et auferet,et velut turbo rapiet eum de loco suo.
27:22

Et mittet super eum, et non parcet :de manu ejus fugiens fugiet.
27:23

Stringet super eum manus suas,et sibilabit super illum, intuens locum ejus.]