„Dzień ten jest dzień gniewu, dzień trapienia i ucieśnienia, dzień wrzasku i spustoszenia, dzień mgły i ciemności, dzień obłoku i zamierzchnienia.”

Biblia Brzeska: Księga Sofoniasza 1,15

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Daniela 8:3

Tytuł oryginalny
Prophetia Danielis
8:1
Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio,
8:2
vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in lam regione : vidi autem in visione esse me super portam Ulai.
8:3
Et levavi oculus meos, et vidi : et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea
8:4
vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes besti non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus : fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.
8:5
Et ego intelligebam : ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terr, et non tangebat terram : porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.
8:6
Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis su.
8:7
Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem : et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei : cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus.
8:8
Hircus autem caprarum magnus factus est nimis : cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cli.
8:9
De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum : et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.
8:10
Et magnificatum est usque ad fortitudinem cli : et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.
8:11
Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est : et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.
8:12
Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata : et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.
8:13
Et audivi unum de sanctis loquentem : et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti : Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis qu facta est : et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur ?
8:14
Et dixit ei : Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti : et mundabitur sanctuarium.
8:15
Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et qurerem intelligentiam : ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.
8:16
Et audivi vocem viri inter Ulai : et clamavit, et ait : Gabriel, fac intelligere istam visionem.
8:17
Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam : cumque venisset, pavens corrui in faciem meam : et ait ad me : Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.
8:18
Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram : et tetigit me, et statuit me in gradu meo,
8:19
dixitque mihi : Ego ostendam tibi qu futura sunt in novissimo maledictionis : quoniam habet tempus finem suum.
8:20
Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.
8:21
Porro hircus caprarum, rex Grcorum est ; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus.
8:22
Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo : quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus.
8:23
Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones ;
8:24
et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis : et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum
8:25
secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus : et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos : et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.
8:26
Et visio vespere et mane, qu dicta est, vera est : tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.
8:27
Et ego Daniel langui, et grotavi per dies : cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Bo któż poznał myśl Pana? Któż może go pouczać? Ale my jesteśmy myśli Chrystusowej.
I Kor 2:16

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Ewangelia Jana nie zawiera żadnych przypowieści.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Aby każdy, kto weń wierzy, nie zginął, ale miał żywot wieczny. Albowiem tak Bóg umiłował świat, że Syna swego jednorodzonego dał, aby każdy, kto weń wierzy, nie zginął, ale miał żywot wieczny.
Jan 3:15-16


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić