Clementine Vulgate
Księga Amosa 5:1
Tytuł oryginalnyProphetia Amos
[Audite verbum istud,quod ego levo super vos planctum :domus Isral cecidit,et non adjiciet ut resurgat.
Quia hc dicit Dominus Deus :Urbs de qua egrediebantur mille,relinquentur in ea centum ;et de qua egrediebantur centum,relinquentur in ea decem in domo Isral.
Et nolite qurere Bethel,et in Galgalam nolite intrare,et in Bersabee non transibitis,quia Galgala captiva ducetur,et Bethel erit inutilis.
Qurite Dominum, et vivite(ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit,et non erit qui extinguat Bethel :
facientem Arcturum et Orionem,et convertentem in mane tenebras,et diem in noctem mutantem ;qui vocat aquas maris,et effundit eas super faciem terr ;Dominus nomen est ejus :
Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem,et prdam electam tollebatis ab eo,domos quadro lapide dificabitis,et non habitabitis in eis ;vineas plantabis amantissimas,et non bibetis vinum earum.
Quia cognovi multa scelera vestra,et fortia peccata vestra :hostes justi, accipientes munus,et pauperes deprimentes in porta.
Qurite bonum, et non malum, ut vivatis ;et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
Odite malum et diligite bonum,et constituite in porta judicium :si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
Propterea hc dicit Dominus Deus exercituum, dominator :In omnibus plateis planctus ;et in cunctis qu foris sunt, dicetur : V, v !et vocabunt agricolam ad luctum,et ad planctum eos qui sciunt plangere.
Quomodo si fugiat vir a facie leonis,et occurrat ei ursus ;et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem,et mordeat eum coluber.
Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra,non suscipiam ;et vota pinguium vestrorum non respiciam.
et portastis tabernaculum Moloch vestro,et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri,qu fecistis vobis.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?