Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Marka 7:9
Tytuł oryginalnyEvangelium secundum Marcum
Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
Pharisi enim, et omnes Judi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :
et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, qu tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et ramentorum, et lectorum :
et interrogabant eum pharisi et scrib : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?
At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : [Populus hic labiis me honorat,cor autem eorum longe est a me :
Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.
Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.
Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquare, sed qu de homine procedunt illa sunt qu communicant hominem.
Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :
Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
Erat enim mulier gentilis, Syrophnissa genere. Et rogabat eum ut dmonium ejiceret de filia ejus.
Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galil inter medios fines Decapoleos.
Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :
et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?