„Dusza moja strzeże świadectw twoich, Które bardzo kocham.”

Biblia Warszawska: Księga Psalmów 119,167

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 10:39

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
10:1
Post hc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
10:2
Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
10:3
Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
10:4
Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.
10:5
In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui :
10:6
et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.
10:7
In eadem autem domo manete, edentes et bibentes qu apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
10:8
Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate qu apponuntur vobis :
10:9
et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.
10:10
In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :
10:11
Etiam pulverem, qui adhsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
10:12
Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
10:13
V tibi Corozain ! v tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone fact fuissent virtutes qu fact sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pniterent.
10:14
Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.
10:15
Et tu Capharnaum, usque ad clum exaltata, usque ad infernum demergeris.
10:16
Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.
10:17
Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.
10:18
Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de clo cadentem.
10:19
Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.
10:20
Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in clis.
10:21
In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine cli et terr, quod abscondisti hc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te.
10:22
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
10:23
Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident qu vos videtis.
10:24
Dico enim vobis quod multi prophet et reges voluerunt videre qu vos videtis, et non viderunt : et audire qu auditis, et non audierunt.
10:25
Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam ternam possidebo ?
10:26
At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ?
10:27
Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum.
10:28
Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.
10:29
Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?
10:30
Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
10:31
Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo prterivit.
10:32
Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
10:33
Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est.
10:34
Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.
10:35
Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
10:36
Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ?
10:37
At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.
10:38
Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier qudam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,
10:39
et huic erat soror nomine Maria, qu etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
10:40
Martha autem satagebat circa frequens ministerium : qu stetit, et ait : Domine, non est tibi cur quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet.
10:41
Et respondens dixit illis Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,
10:42
porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, qu non auferetur ab ea.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Umarliście bowiem, a życie wasze jest ukryte wraz z Chrystusem w Bogu
Kol 3:3

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W każdej księdze Nowego Testamentu możemy znaleźć słowo "łaska" za wyjątkiem: Ewangelii Marka, 1 Listu Jana i 3 Listu Jana.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

W końcu, bracia, bądźcie zdrowi; doskonalcie się, weźcie sobie napomnienie do serca, bądźcie jednomyślni, zachowujcie pokój, a Bóg miłości i pokoju będzie z wami.
II Kor 13:11


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić