Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Jana 5:21
Tytuł oryginalnyEvangelium secundum Joannem
Est autem Jerosolymis probatica piscina, qu cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.
In his jacebat multitudo magna languentium, ccorum, claudorum, aridorum, exspectantium aqu motum.
Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aqu, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ?
Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.
Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
Dicebant ergo Judi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.
Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
Propterea ergo magis qurebant eum Judi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, qualem se faciens Deo.Respondit itaque Jesus, et dixit eis :
Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : qucumque enim ille fecerit, hc et Filius similiter facit.
Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei qu ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam ternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.
Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei :
et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vit ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim qu dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, qu ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :
et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :
Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam ternam habere : et ill sunt qu testimonium perhibent de me :
Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam qu a solo Deo est, non quritis ?
Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?