Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 26:16
Tytuł oryginalnyActus Apostolorum
Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cpit rationem reddere :
De omnibus quibus accusor a Judis, rex Agrippa, stimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,
maxime te sciente omnia, et qu apud Judos sunt consuetudines et qustiones : propter quod obsecro patienter me audias.
Et quidem vitam meam a juventute, qu ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judi :
prscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostr religionis vixi pharisus.
in quam duodecim tribus nostr nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judis, rex.
quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta : et cum occiderentur, detuli sententiam.
Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare : et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.
die media in via vidi, rex, de clo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.
Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua : Saule, Saule, quid me persequeris ? durum est tibi contra stimulum calcitrare.
Sed exsurge, et sta super pedes tuos : ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum qu vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,
aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satan ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem qu est in me.
sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Jud, et gentibus, annuntiabam, ut pnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pnitenti opera facientes.
Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea qu prophet locuti sunt futura esse, et Moyses,
si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.
Hc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis, Paule : mult te litter ad insaniam convertunt.
Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor : latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.
Et Paulus : Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes : Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?