„Koni ich, siedm set trzydzieści sześci; mułów ich, dwie ście czterdzieści pięć;”

Biblia Jakuba Wujka: Księga Nehemiasza 7,68

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 2 List do Koryntian 8:12

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Secunda
8:1
Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, qu data est in ecclesiis Macedoni :
8:2
quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum :
8:3
quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,
8:4
cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
8:5
Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,
8:6
ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.
8:7
Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.
8:8
Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestr caritatis ingenium bonum comprobans.
8:9
Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
8:10
Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cpistis ab anno priore :
8:11
nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
8:12
Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.
8:13
Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex qualitate.
8:14
In prsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestr inopi sit supplementum, ut fiat qualitas, sicut scriptum est :
8:15
Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.
8:16
Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
8:17
quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.
8:18
Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias :
8:19
non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostr in hanc gratiam, qu ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram :
8:20
devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, qu ministratur a nobis.
8:21
Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
8:22
Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis spe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,
8:23
sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.
8:24
Ostensionem ergo, qu est caritatis vestr, et nostr glori pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Udzielę pokoju temu krajowi, będziecie spoczywać, a nikt was nie przestraszy. Wytępię dzikie zwierzęta z ziemi i miecz nie będzie przechodził przez wasz kraj.
III Mojż 26:6

W Chrystusie

Który też wycisnął na nas pieczęć i dał zadatek Ducha do serc naszych.
II Kor 1:22

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Przynajmniej jeden bożek znajdował się w domu Dawida i Michal (I Sam 19:11-13, I Sam 19:16).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Piórami swymi okryje cię. I pod skrzydłami jego znajdziesz schronienie. Wierność jego jest tarczą i puklerzem. Nie ulękniesz się strachu nocnego Ani strzały lecącej za dnia, Ani zarazy, która grasuje w ciemności, Ani moru, który poraża w południe.
Ps 91:4-6


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić