„i aby przez Niego znów pojednać wszystko z sobą: przez Niego - i to, co na ziemi, i to, co w niebiosach, wprowadziwszy pokój przez krew Jego krzyża.”

Biblia Tysiąclecia: List do Kolosan 1,20

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 2 List do Koryntian 7:5

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Secunda
7:1
Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
7:2
Capite nos. Neminem lsimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
7:3
Non ad condemnationem vestram dico : prdiximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.
7:4
Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis : repletus sum consolatione ; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.
7:5
Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus : foris pugn, intus timores.
7:6
Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.
7:7
Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram mulationem pro me, ita ut magis gauderem.
7:8
Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me pnitet : etsi pniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit,
7:9
nunc gaudeo : non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pnitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.
7:10
Qu enim secundum Deum tristitia est, pnitentiam in salutem stabilem operatur : sculi autem tristitia mortem operatur.
7:11
Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem : sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed mulationem, sed vindictam : in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
7:12
Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est : sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis
7:13
coram Deo : ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis :
7:14
et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus : sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, qu fuit ad Titum, veritas facta est,
7:15
et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam : quomodo cum timore et tremore excepistis illum.
7:16
Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Jako odrodzeni nie z nasienia skazitelnego, ale nieskazitelnego, przez Słowo Boże, które żyje i trwa.
I Piotr 1:23

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Biblia mówi nam o tym że tylko Józef został pochowany w "trumnie" (I Mojż 50:26).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

On zaś odpowiedział im: Matką moją i braćmi moimi są ci, którzy słuchają Słowa Bożego i wypełniają je.
Łuk 8:21


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić