„Co więcej powiedzieć, mój synu? Daj się ostrzec. Nie ma końca tworzeniu licznych zwojów, zaś zbytnie badanie trudzi cielesną naturę.”

Nowa Biblia Gdańska: Księga Koheleta 12,12

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Samuela 17:7

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Regum
17:1
Dixit ergo Achitophel ad Absalom : Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte.
17:2
Et irruens super eum (quippe qui lassus est, et solutis manibus), percutiam eum : cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum.
17:3
Et reducam universum populum, quomodo unus homo reverti solet : unum enim virum tu quris : et omnis populus erit in pace.
17:4
Placuitque sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu Isral.
17:5
Ait autem Absalom : Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat.
17:6
Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum : Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel : facere debemus an non ? quod das consilium ?
17:7
Et dixit Chusai ad Absalom : Non est bonum consilium quod dedit Achitophel hac vice.
17:8
Et rursum intulit Chusai : Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu sviat : sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo.
17:9
Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco : et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet : Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom.
17:10
Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur : scit enim omnis populus Isral fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt.
17:11
Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium. Congregetur ad te universus Isral, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis : et tu eris in medio eorum.
17:12
Et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit, et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram : et non relinquemus de viris qui cum eo sunt, ne unum quidem.
17:13
Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Isral civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea.
17:14
Dixitque Absalom, et omnes viri Isral : Melius est consilium Chusai Arachit, consilio Achitophel : Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum.
17:15
Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus : Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus Isral : et ego tale et tale dedi consilium.
17:16
Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David, dicentes : Ne moreris nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere : ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est.
17:17
Jonathas autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel : abiit ancilla et nuntiavit eis. Et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium : non enim poterant videri, aut introire civitatem.
17:18
Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom : illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo : et descenderunt in eum.
17:19
Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas : et sic latuit res.
17:20
Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt : Ubi est Achimaas et Jonathas ? Et respondit eis mulier : Transierunt festinanter, gustata paululum aqua. At hi qui qurebant, cum non reperissent, reversi sunt in Jerusalem.
17:21
Cumque abiissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David, et dixerunt : Surgite, et transite cito fluvium : quoniam hujuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel.
17:22
Surrexit ergo David, et omnis populus qui cum eo erat, et transierunt Jordanem, donec dilucesceret : et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium.
17:23
Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam : et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.
17:24
David autem venit in castra, et Absalom transivit Jordanem, ipse et omnes viri Isral cum eo.
17:25
Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum : Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jetra de Jezrali, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarvi, qu fuit mater Joab.
17:26
Et castrametatus est Isral cum Absalom in terra Galaad.
17:27
Cumque venisset David in castra, Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim,
17:28
obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum, et hordeum, et farinam, et polentam, et fabam, et lentem, et frixum cicer,
17:29
et mel, et butyrum, oves, et pingues vitulos : dederuntque David, et populo qui cum eo erat, ad vescendum : suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

W którym są ukryte wszystkie skarby mądrości i poznania.
Kol 2:3

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Istniało miejsce zwane Eben-Haezer (I Sam 4:1, I Sam 5:1). W miejscu tym Filistyni "pochwycili" Arkę Przymierza.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

To powiedziałem wam, abyście we mnie pokój mieli. Na świecie ucisk mieć będziecie, ale ufajcie, Ja zwyciężyłem świat.
Jan 16:33


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić