„Jeżeli między wami są zdatni do zaciągnięcia się w poczet naszej służby przybocznej, niech się zaciągają! Pomiędzy nami niech będzie pokój!”

Biblia Tysiąclecia: 1 Księga Machabejska 13,40

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 1 List do Koryntian 11:25

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Prima
11:1
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
11:2
Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, prcepta mea tenetis.
11:3
Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.
11:4
Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
11:5
Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur.
11:6
Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
11:7
Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
11:8
Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.
11:9
Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
11:10
Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
11:11
Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino.
11:12
Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo.
11:13
Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?
11:14
Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi :
11:15
mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
11:16
Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
11:17
Hoc autem prcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
11:18
Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
11:19
Nam oportet et hreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
11:20
Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cnam manducare.
11:21
Unusquisque enim suam cnam prsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
11:22
Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo.
11:23
Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
11:24
et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.
11:25
Similiter et calicem, postquam cnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
11:26
Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
11:27
Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
11:28
Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
11:29
Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
11:30
Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.
11:31
Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
11:32
Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
11:33
Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
11:34
Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bójcie się ich, gdyż Pan, wasz Bóg, walczy za was.
V Mojż 3:22

W Chrystusie

Przez które darowane nam zostały drogie i największe obietnice, abyście przez nie stali się uczestnikami boskiej natury, uniknąwszy skażenia, jakie na tym świecie pociąga za sobą pożądliwość.
II Piotr 1:4

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Abraham po śmierci Sary ponownie się ożenił z Keturą. Miał z nią sześcioro dzieci (I Mojż 25:1-2).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Będzie on jak drzewo zasadzone nad strumieniami wód, Wydające swój owoc we właściwym czasie, Którego liść nie więdnie, A wszystko, co uczyni, powiedzie się.
Ps 1:3


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić