Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Samuela 16:13
Tytuł oryginalnyLiber Primus Regum
Dixitque Dominus ad Samuelem : Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Isral ? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem : providi enim in filiis ejus mihi regem.
Et ait Samuel : Quomodo vadam ? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices : Ad immolandum Domino veni.
Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.
Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei : dixeruntque : Pacificusne est ingressus tuus ?
Et ait : Pacificus : ad immolandum Domino veni : sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.
Et dixit Dominus ad Samuelem : Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem statur ejus : quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico : homo enim videt ea qu parent, Dominus autem intuetur cor.
Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele : et ait Samuel ad Isai : Non elegit Dominus ex istis.
Dixitque Samuel ad Isai : Numquid jam completi sunt filii ? Qui respondit : Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai : Mitte, et adduc eum : nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.
Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie : et ait Dominus : Surge, unge eum : ipse est enim.
Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus : et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt qurent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras.
Et ait Saul ad servos suos : Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me.
Et respondens unus de pueris, ait : Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum : et Dominus est cum eo.
Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hdum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.
Et venit David ad Saul, et stetit coram eo : at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger.
Misitque Saul ad Isai, dicens : Stet David in conspectu meo : invenit enim gratiam in oculis meis.
Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat : recedebat enim ab eo spiritus malus.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?