Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Machabejska 13:25

Liber I Machabæorum
Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam.
et adhortans dixit : Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis, prlia, et angustias quales vidimus :
Et nunc non mihi contingat parcere anim me in omni tempore tribulationis : non enim melior sum fratribus meis.
Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores : quia congregat sunt univers gentes conterere nos inimiciti gratia.
Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro.
Et misit Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum in Joppen, et ejectis his qui erant in ea, remansit illic ipse.
Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia.
Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jonath, et quia commissurus esset cum eo prlium, misit ad eum legatos,
dicens : Pro argento, quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis propter negotia qu habuit, detinuimus eum.
Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum.
Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum : jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Isral, dicentem :
Et post hc venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam : et gyraverunt per viam qu ducit Ador : et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant.
Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias.
Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte : erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim.
Et misit Simon, et accepit ossa Jonath fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus.
Et dificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum dificium altum visu, lapide polito retro et ante.
et his circumposuit columnas magnas : et super columnas arma, ad memoriam ternam : et juxta arma naves sculptas, qu viderentur ab omnibus navigantibus mare :
Et dificavit Simon prsidia Jud, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris : et posuit alimenta in munitionibus.
Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni : quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti.
Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus : et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere prpositis regis remittere vobis qu indulsimus.
remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis : et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium.
Et cpit populus Isral scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judorum.
In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam.
Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna, postulantes a Simone dextras sibi dari,
Et flexus Simon, non debellavit eos : ejecit tamen eos de civitate, et mundavit des in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum :
et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui legem facerent : et munivit eam, et fecit sibi habitationem.
Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere : et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt,
et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent : et dedit illis : et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus :
et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Isral.
Et vidit Simon Joannem filium suum, quod fortis prlii vir esset : et posuit eum ducem virtutum universarum : et habitavit in Gazaris.