Clementine VulgateKsięga: List do Tytusa 2:1 ...
Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Titum 2:1
Tu autem loquere qu decent sanam doctrinam :
2:2
senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia :
2:3
anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes :
2:4
ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
2:5
prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
2:6
Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.
2:7
In omnibus teipsum prbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
2:8
verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
2:9
Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
2:10
non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
2:11
Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
2:12
erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et scularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sculo,
2:13
exspectantes beatam spem, et adventum glori magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi :
2:14
qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
2:15
Hc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.