„Niewiasty w Syjonie pogwałcono i panienki w miastach Juda.”

Biblia Brzeska: Treny 5,11

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: List do Rzymian 7:12

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Romanos
1An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit ? 2Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi : si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. 3Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro : si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. 4Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi : ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. 5Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. 6Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ. 7Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces. 8Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. 9Ego autem vivebam sine lege aliquando : sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. 10Ego autem mortuus sum : et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. 11Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. 12Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. 13Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. 14Scimus enim quia lex spiritualis est : ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. 15Quod enim operor, non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio. 16Si autem quod nolo, illud facio : consentio legi, quoniam bona est. 17Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. 18Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio. 19Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago. 20Si autem quod nolo, illud facio : jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. 21Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet : 22condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem : 23video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. 24Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ? 25gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei : carne autem, legi peccati.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Tej nocy ukazał mu się Pan, mówiąc: Jam jest Bóg Abrahama, ojca twego. Nie bój się, bom Ja z tobą i będę ci błogosławił, i rozmnożę potomstwo twoje przez wzgląd na Abrahama, sługę mego.
I Mojż 26:24

W Chrystusie

Bóg zaś daje dowód swojej miłości ku nam przez to, że kiedy byliśmy jeszcze grzesznikami, Chrystus za nas umarł.
Rzym 5:8

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Księdze Powtórzonego Prawa (III Mojż 15:18) znaleźć możemy zapis o tym że po stosunku męża z żoną, powinni oni umyć swoje ciała i będą nieczyści aż do wieczora (zobacz także: II Mojż 19:15).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

W końcu, bracia, bądźcie zdrowi; doskonalcie się, weźcie sobie napomnienie do serca, bądźcie jednomyślni, zachowujcie pokój, a Bóg miłości i pokoju będzie z wami.
II Kor 13:11


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić