„Biegną naprzód jak bohaterowie, wdzierają się na mury jak wojownicy; każdy idzie prosto swoją drogą i nie zbacza ze swojej ścieżki.”

Biblia Warszawska: Księga Joela 2,7

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: List do Rzymian 5:8

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Romanos
1Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum : 2per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. 3Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes quod tribulatio patientiam operatur : 4patientia autem probationem, probatio vero spem, 5spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. 6Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est ? 7vix enim pro justo quis moritur : nam pro bono forsitan quis audeat mori. 8Commendat autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, 9Christus pro nobis mortuus est : multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. 10Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus : multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. 11Non solum autem : sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. 12Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. 13Usque ad legem enim peccatum erat in mundo : peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. 14Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. 15Sed non sicut delictum, ita et donum : si enim unius delicto multi mortui sunt : multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. 16Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem : gratia autem ex multis delictis in justificationem. 17Si enim unius delicto mors regnavit per unum : multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. 18Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem : sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. 19Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi : ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi. 20Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia : 21ut sicut regnavit peccatum in mortem : ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I odpowiedział Samuel ludowi: Nie bójcie się: Wprawdzie popełniliście wszystko to zło, lecz przynajmniej nie odstępujcie od Pana, a służcie Panu z całego swego serca.
I Sam 12:20

W Chrystusie

Albowiem łaską zbawieni jesteście przez wiarę, i to nie z was: Boży to dar; Nie z uczynków, aby się kto nie chlubił.
Efez 2:8-9

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Człowiek o imieniu Judasz mieszkał na "Ulicy Prostej" (Dz 9:11).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Dlatego wyjdźcie spośród nich i odłączcie się, mówi Pan, I nieczystego się nie dotykajcie; A ja przyjmę was I będę wam Ojcem, a wy będziecie mi synami i córkami, mówi Pan Wszechmogący...
II Kor 6:17-18


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić