„Nie tak ma się sprawa. Tylko pewien człowiek z góry Efraim imieniem Szeba, syn Bikriego, podniósł rękę przeciw królowi Dawidowi. Wydajcie jego samego, a odstąpię od miasta. Kobieta odpowiedziała Joabowi: Oto jego głowa zostanie ci rzucona przez mur.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: II Księga Samuela 20,21

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: List do Rzymian 5:6

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Romanos
5:1
Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum :
5:2
per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei.
5:3
Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes quod tribulatio patientiam operatur :
5:4
patientia autem probationem, probatio vero spem,
5:5
spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
5:6
Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est ?
5:7
vix enim pro justo quis moritur : nam pro bono forsitan quis audeat mori.
5:8
Commendat autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,
5:9
Christus pro nobis mortuus est : multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
5:10
Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus : multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
5:11
Non solum autem : sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
5:12
Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.
5:13
Usque ad legem enim peccatum erat in mundo : peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset.
5:14
Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri.
5:15
Sed non sicut delictum, ita et donum : si enim unius delicto multi mortui sunt : multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit.
5:16
Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem : gratia autem ex multis delictis in justificationem.
5:17
Si enim unius delicto mors regnavit per unum : multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.
5:18
Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem : sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ.
5:19
Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi : ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi.
5:20
Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia :
5:21
ut sicut regnavit peccatum in mortem : ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Pokój zostawiam wam, mój pokój daję wam; nie jak świat daje, Ja wam daję. Niech się nie trwoży serce wasze i niech się nie lęka.
Jan 14:27

W Chrystusie

Umarliście bowiem, a życie wasze jest ukryte wraz z Chrystusem w Bogu
Kol 3:3

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Król Dawid był prawnukiem Rut (Rut 4:21-22, Mat 1:5-6).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Zwycięzcę uczynię filarem w świątyni Boga mojego i już z niej nie wyjdzie, i wypiszę na nim imię Boga mojego, i nazwę miasta Boga mojego, nowego Jeruzalem, które zstępuje z nieba od Boga mojego, i moje nowe imię.
Obj 3:12


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić