„To mi ukazał panujący Pan. Oto tworzył szarańczę, gdy najpierwej począł odrastać potraw, gdy oto potraw był po pokoszeniu królewskiem.”

Biblia Gdańska (1632): Amos 7,1

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: List do Rzymian 13:11

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Romanos
1Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi a Deo : quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. 2Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt : 3nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem ? Bonum fac : et habebis laudem ex illa : 4Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est : vindex in iram ei qui malum agit. 5Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. 6Ideo enim et tributa præstatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. 7Reddite ergo omnibus debita : cui tribulatum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem. 8Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit. 9Nam : non adultaberis : non occides : non furaberis : non falsum testimonium dices : non concupisces : et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : diliges proximum tuum sicut teipsum. 10Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. 11Et hoc scientes tempus : quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. 12Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. 13Sicut in die honeste ambulemus : non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione : 14sed induamini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Albowiem nie dał nam Bóg ducha bojaźni, lecz mocy i miłości, i powściągliwości.
II Tym 1:7

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Abraham wybudował więcej ołtarzy niż jakakolwiek inna osoba w całej Biblii (I Mojż 12:7, I Mojż 12:8, I Mojż 13:18, I Mojż 22:9-14).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Drogoście kupieni; nie stawajcie się niewolnikami ludzi.
I Kor 7:23


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić