„Listem naszym wy jesteście, napisanym na sercach naszych, który znają i czytają wszyscy ludzie,”

Biblia Jakuba Wujka: 2 List do Koryntian 3,2

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: List do Rzymian 12:9

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Romanos
1Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. 2Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. 3Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. 4Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent : 5ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. 6Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei, 7sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, 8qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. 9Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhærentes bono : 10caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes : 11sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes : 12spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes : 13necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes. 14Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere. 15Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus : 16idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos : 17nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. 18Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes : 19non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus. 20Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. 21Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Czy nie przykazałem ci: Bądź mocny i mężny? Nie bój się i Nie lękaj się, bo Pan, Bóg twój, będzie z tobą wszędzie, dokądkolwiek pójdziesz.
Joz 1:9

W Chrystusie

Bóg zaś daje dowód swojej miłości ku nam przez to, że kiedy byliśmy jeszcze grzesznikami, Chrystus za nas umarł.
Rzym 5:8

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Lidia była pierwszą nowo narodzoną osobą w Europie (Dz 16:14-15).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Albowiem dobry jest Pan; Na wieki trwa łaska jego, A wierność jego z pokolenia w pokolenie.
Ps 100:5


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić